monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 167

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 167
Has ergo sordes ipse deserens, amator iustitiae Dei sit; quoniam in sanctitate consecratus Deo suo est, videlicet a carnalibus concupiscentiis in operibus nascentium filiorum abstractus. Unde ita sobrius et impollutus existens, panem illum qui pro salute hominum in mensa consecrationis ponitur, offerre potest. Quid hoc? Scilicet quia sacrificium illud quod est vita viventium, et refectio animarum, speculumque omnium virtutum, quae per sanctam innocentiam in forma castitatis perspicuae sunt, ab omni sorde mundissimum est.